Rozmiar: 15909 bajtów

1401. Februar 28. Rome

IN NOMINE DOMINI AMEN. Pridem sanctissimus in Cristo pater et dominus noster dominus Bonifacius divina providencia papa nonus quasdam commissionis sive supplicacionis cedulas per certos suos cursores nobis Nicolao Episcopo Ferentin. sacri palacii apostolici causarum Auditori presentari fecit, quas nos cum debita reverencia recepimus, quarum prime tenor de verbo ad verbum sequitur et est talis: Supplicat u. s. w. wörtlich wie in N. 66.
Alterius vero commissionis tenor sic incipit et est talis: Beatissime pater, ad instanciam fratris Mathei professi Ord. Prem. asserentis se spoliatum prepositatu Monasterii Dominarum Domusdei alias in Czemawanis dicti ordinis Wrat. dioc. per Priorissam et prepositum soliti gubernari fuit introducta causa in apostolico palacio causarum super dicto prepositatu et ipsius occasione contra Religiosas dominas Priorissam et Conventum dicti Monasterii et quendam fratrem Nicolaum, in qua causa postquam processum fuerat ad multos actus in possessorio suspenso petitorio partium per partem dicti fratris Mathei, exposito S. V. pro parte dictarum Dominarum Priorisse et Conventus quod in dicto Monasterio in quo communiter esse consueverunt multe nobiles domine moniales seu canonise, evenerant certa scandala de quibus erat diffamatus dictus frater Mathias, et maxime quod unam nobilem canonisam impregnasset et ex ea prolem suscepisset et de Monasterio exire procurasset, S. V. eque mota certam commissionem fecit Reverendo patri Domino Nicolao Episcopo Ferentin. dicti palacii causarum Auditori, coram quo pendebat seu pendet dicta causa, per quam inter cetera voluit et mandavit, quod ipse dominus Auditor se informaret et si reperiret tunc exposita vel eorum aliqua que sufficerent ad privacionem esse vera, dictum fratrem Mathiam dicto prepositatu privaret, cuius commissionis vigore quam quo ad narrata petita et concessa dignemini habere pro sufficienter expressa, Oblatus fuit libellus de excessibus ipsius fratris Mathie sufficientibus ad privacionem et concludens ad ipsius fratris Mathie privacionem, super quo lis fuit contestata et subsequenter pro parte earundem dominarum Priorisse et Conventus dati fuerunt posiciones et articuli de eisdem excessibus descendentes ex dicto libello et in huiusmodi causa omnes termini vel quasi substanciales citra conclusionem sunt servati. Beatissime pater, ex actis et actitatis credit satis liquere quod dictus frater Mathias sit diffamatus de talibus ex dictis excessibus, qui si clare probati essent merito veniret privandus. Est etiam verum quod alias per sedem apostolicam facta fuit certa commissio in partibus contra dictum fratrem Mathiam super nonnullis ex eisdem excessibus cuius vigore quidam tamquam subdelegatus certos fecit processus et certos recepit et examinavit testes et attestaciones publicavit et tandem quandam privacionis sententiam contra ipsum fratrem Mathiam tulit. Sed quia dubitatur de vigoribus commissionis processuum et sententie proxime dictorum, Dicte domine Priorissa et Conventus procurarunt iterum committi et examinari causam in dicto palacio Et est sciendum quod dictus processus factus in partibus ut plurimum factus fuit presente sciente dicto fratre Mathia et ex dictis attestacionibus si essent rite et recte expedite, satis clare constaret ipsum fratrem Mathiam sufficienter fore convictum. Ut igitur huic liti finis imponatur, Supplicat S. V. pro parte dictarum dominarum Priorisse et Conventus quatenus eisdem pio compacientes effectu dicto Reverendo patri domino Episcopo et Auditori committere et mandare dignemini quod ipsa acta in partibus habita et attestaciones ibidem receptas examinet et si reperiat quod ex eis si omnia fuissent rite et recte et per iudicem competentem facta, dictus Mathias esset convictus de talibus excessibus qui sufficerent ad privacionem, et alias constet sibi ipsum fratrem Mathiam esse ut premittitur diffamatum, quod absque aliis probacionibus de novo fiendis ad ipsius fratris Mathie privacionem procedatis ac si coram eodem Auditore rite et recte clare essent probati ipsi excessus statu et tenore commissionum actorum et actitatorum et omnium factorum in partibus ac dictarum litium in dicto palacio pendentium in quibus nondum est conclusum ac tenore omnium commissionum in dicto palacio factarum que omnia, hic dignemini habere pro sufficienter expressis et aliis in contrarium editis non obstantibus quibuscunque. In fine vero dicte commissionis sive supplicacionis cedule scripta erant de alterius manus littera superiori littere ipsius cedule penitus et omnino dissimili et diversa hec verba videlicet: De mandato domini nostri pape Idem dominus Episcopus si dicte probaciones videantur sibi alias legitime et dictus Mathias sic de premissis excessibus diffamatus, procedat ut petitur et iusticiam faciat.
Quarum quidem commissionum vigore per nos Nicolaum Episcopum et Auditorem prefatum in causa huiusmodi inter partes in dictis nobis factis commissionibus contentas debito continuato processu servatisque servandis, Nos pro supradictis Religiosis Dominabus Priorisse et Conventui et contra eundem fratrem Mathiam diffinitivam tulimus et promulgavimus Sententiam, per quam inter cetera prefatum fratrem Mathiam in expensis in huiusmodi cause instancia coram nobis legitime factis condempnavimus, ipsarum expensarum taxacionem nobis imposterum reservando. Subsequenter vero vigore reservacionis taxacionis expensarum huiusmodi Nos ad providi viri magistri Jacobi de Subinago in Romana curia et dictarum Religiosarum Dominarum Priorisse et Conventus prefati Monasterii procuratoris substituti per honorabilem magistrum Franciscum Borgh in eadem Romana Curia et predictarum dominarum Priorisse et Conventus per easdem dominas Priorissam et Conventum in huiusmodi causa procuratorem constitutum instanciam, discretum virum magistrum Johannem de Scriuanis etiam in antedicta Curia et predicti fratris Mathie principalis exadverso procuratorern prout de ipsorum magistrorum Francisci Borgh, Jacobi de Subinago et Johannis de Scriuanis procuratorum mandatis in actis presentis cause nobis legitimis constabat documentis, ad videndum et audiendum per nos expensas in hac instancia pro parte dictarum Religiosarum dominarum Priorisse et Conventus supradicti monasterii principalium coram nobis legitime factas taxari et moderari, vel ad dicendum et causam si quam habebat racionabilem allegandum quare expense huiusmodi minime taxari debebant, per certum domini nostri pape cursorem citari mandavimus et fecimus ad certum peremptorium terminum competentem videlicet diem et horam inferius annotatas quas ad idem supradicto magistro Jacobo de Subinago procuratori substituto id petenti duximus statuendum. Quibus quidem die et hora huiusmodi advenientibus et in eisdem comparens iudicialiter coram nobis magister Jacobus de Subinago procurator predictus procuratorio nomine quo supra Et expensas pro partibus suis in huiusmodi causa factas taxari et moderari in presencia dicti magistri Johannis de Scriuanis exadverso procuratoris audientis et intelligentis per nos debita cum instancia postulavit. Et tunc Nos Nicolaus Episcopus et Auditor prefatus instante et petente dicto magistro Jacobo de Subinago procuratore Expensas, huismodi pro partibus suis in hac instancia coram nobis legitime factas ad Quinquaginta florenos de Camera boni auri et iusti ponderis, in quibus dictus frater Mathias principalis per nos sentencialiter condempnatus extitit, supradictis Religiosis dominabus Priorisse et Conventui dicti Monasterii principalibus aut eorum legitimo procuratori ad hoc sufficiens mandaturn habend per prefatum fratrem Mathiam principalem semel dumtaxat solvendos realiter et tradendos provida moderacione previa taxavimus et tenore presencium taxamus per presentes, presente dicto magistro Johanne de Scriuanis procuratore exadverso acaudiente et intelligente, Recepto tamen ab ipso magistro Jacobo de Subinago procuratore quo supra nomine et per eum ad mandatum nostrum et in nostris manibus, tactis per eum scripturis sacrosanctis, ad sancta dei ewangelia corporaliter prestito Juramento quod tantum vel ultra exposuit seu adhuc necessario expendere haberet in et pro prosecucione litis et cause antedictarum. In quorum omnium et singulorum fidem et testimonium premissorum presentes litteras sive hoc presens publicum Instrumentum per Conradum notarium publicum nostrumque et huiusmodi cause coram nobis scribam infrascriptum fieri subscribi et publicari mandavimus nostrique Sigilli iussimus appensione rnuniri. Taxate fuerunt huiusmodi expense per nos Nicolaum Episcopum et Auditorem prefatum Rome apud Sanctumpetrum in palacio causarum apostolico in quo Jura reddi solent, nobis inibi mane hora causarum ad Jura reddendum in loco nostro solito pro tribunali sedentibus Sub anno a nativitate domini Millesimo Quadringentesimo primo Indictione Nona die lune vicesimaoctava mensis Februarii, Pontificatus sanctissimi in Cristo patris et domini nostri domini Bonifacii divina providencia pape Noni Anno Duodecimo, Presentibus ibidem discretis viris magistris Conrado Coper, Henrico Rikenbergh notariis publicis Scribisque nostris Clericis Traiectensis et Coloniensis dioc. testibus ad premissa vocatis specialiter et rogatis.
Signum Notarii.
Et ego Conradus de Helderungen clericus Magunt. dioc. publicus Apostolica et Imperiali auctoritate Notarius ac dicti domini Episcopi et Auditoris Scriba premissis omnibus coram eodem interfui Eaque occupatus Scribi feci et publicavi ipsiusque domini Episcopi et Auditoris Sigilli appensione ac Signo quo Apostolica utor auctoritate et nomine meis solitis et consuetis in fidem et testimonium omnium premissorum Rogatus Roboravi.

Aus dem Archiv von S. Vincenz.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 1, Urkunden des Klosters Czarnowanz. Hrsg von dr W. Wattenbach, Breslau 1857.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów